Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 4: Versus 10

Scriptum est.David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis de lege.Dominum Deum tuum.Hoc vel ad diabolum dicitur: non quia ex devotione sit impleturus sed ut, econtra, quam ipse moliebatur scriptum ostendatur quod non ipse, sed Deus sit adorandus: vel, non diabolo, sed sibi secundum humanitatem et cuilibet homini hoc praeceptum esse insinuat. Similiter, et illud:Non tentabis Dominum Deum tuum,scilicet Filium et Patrem et Spiritum sanctum, qui est unus Deus. Deus adoratur, et specialiter ei propter se servitur.Hic ostenditur, quod homo Christus, ut Deus et Dominus sit adorandus ex debito.Servies.Graece : enim servitus dicitur. Servitus communis Deo et homini et cuicunque, Graece dicitur. Illa vero quae soli Deo debetur, latria dicitur: unde idololatria, quae quod soli Deo debet, idolis dat.Nota diabolum in his vinci in quibus Adam vicit. Quem de gula tentavit, dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, cum dixitGen. 3.:Eritis sicut dii.De avaritia, cum ait:Scientes bonum et malum.
(* Traductions européennes)